- AMPHIARAI
- AMPHIARAIFanum Α᾿μφιἁρειον, fitum fuit in itinere, quod Athenis Oropum dirigebat, in loco Harma dicto, Graece Α῞ρμα, i. c. currus, a curru, quô Amphiaraus excidit, uti Dicaearchus habet. At Strabo in Boeotia collocat. Nempe in Boeotia Μαντεῖον Amphiarai fuit celeberrimum, ut ex Scriptoribus patet: quod e Cnopia (an Potnia) Thebaica traductum in locum eum Oropo vicinum ait. Hoc et ἱερὸν Α᾿μφιαράου Graeci Scriptores vocant, eôque loci fuisse volunt, quô tellus discessit fugienti Amphiarao ipsumque cum curru absorpsit. Unde et Α῞ρμα nomen im positum. Sed ubi hoc acciderit, non usquequaque Veteres consentiebant et Tanagraei quidem id contigisse contendebant, in via, quae Thebis Chalcidem ducit, quô locô urbs vel vicus Α῞ρμα nomine olim exstitit, prope Mycalessum; Thebani in agro suo discessisle terram, quae Amphiaraum hiatu mersit, dicebant. Accessit tertia opinio, factum id prope Oropum, in loco, ubi Templum postea eius, Oraculorum famâ diu nobilitatum. Hoc certum, primos Graecorum Oropios honorem Amphiarai memoriae habuisse, et Templum ei condidisse: erar autem Oropus oppid. ad Mare, in confino terrae Atticae et Boeotiorum agri Tanagrici: de quo cum diu pugnatum esset inter Athenienses et Boeotios, ab Atheniensibus tandem in potestatem redactum et Attici soli factum est. Vide infra in voce Harma et plura hanc in rem, spud Salmas. ad Solin. p. 146. et seqq. ubi, post multa in omnem partem agitata, concludit in Harmate Attico Oropiis vicino Fanum Amphiar ai et Oraculum τῶ ἐγκοιμωμένων, somnia captantium; Amphiarai item Balnea seu Fontem, fuisse.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.